Hľadaný výraz: Mk 13,33-37, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
33 Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit. 34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. 35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; 36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ”.

1

mail   print   facebook   twitter